Tuesday, April 19, 2016

Vines

Capite nobis vulpes, vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, nam vinea nostra floruit...

1 Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei, vineae suae; vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei, 2 et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam, et aedificavit turrem in medio eius, et torcular extruxit in ea, et expectavit ut faceret uvas: et fecit labruscas. 3 Nunc ergo, habitator Hierusalem et vir Iuda, iudicate inter me et inter vineam meam: 4 quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? An quod expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? ...

Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius, donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium; 11 Ligans ad vineam pullum suum et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum; 12 Pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores.

Ego sum vitis vera et Pater meus agricola est ...

3 comments:

Belfry Bat said...

Hmmm...
[...] Cui respondit Samson "ab hac die non erit culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis mala". 4 Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio, 5 quas igne succendens dimisit ut huc illucque, discurrerent quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum, quibus succensis et conportatae iam fruges. Et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque, et oliveta, flamma consumeret

me said...

foxes and vines...
i don't quite get the connection.

Belfry Bat said...

The connection (such as there is) is through the first selection above, from Cant.Cantm.; specifically, I'm wondering if the vulpes quae demoliuntur are simple foxes digging dens, or partly a recollection of the Samsonic episode. (Which was, as it happens, precipitated around a wedding engagement)

Post a Comment